← Job (30/42) → |
1. | nunc autem derident me iuniores tempore quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei |
2. | quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo et vita ipsa putabantur indigni |
3. | egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria |
4. | et mandebant herbas et arborum cortices et radix iuniperorum erat cibus eorum |
5. | qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent ad ea cum clamore currebant |
6. | in desertis habitabant torrentium et in cavernis terrae vel super glaream |
7. | qui inter huiuscemodi laetabantur et esse sub sentibus delicias conputabant |
8. | filii stultorum et ignobilium et in terra penitus non parentes |
9. | nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis proverbium |
10. | abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur |
11. | faretram enim suam aperuit et adflixit me et frenum posuit in os meum |
12. | ad dexteram orientis calamitatis meae ilico surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis |
13. | dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et praevaluerunt et non fuit qui ferret auxilium |
14. | quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me et ad meas miserias devoluti sunt |
15. | redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus mea |
16. | nunc autem in memet ipso marcescit anima mea et possident me dies adflictionis |
17. | nocte os meum perforatur doloribus et qui me comedunt non dormiunt |
18. | in multitudine eorum consumitur vestimentum meum et quasi capitio tunicae sic cinxerunt me |
19. | conparatus sum luto et adsimilatus favillae et cineri |
20. | clamo ad te et non exaudis me sto et non respicis me |
21. | mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihi |
22. | elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valide |
23. | scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi |
24. | verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam et si corruerint ipse salvabis |
25. | flebam quondam super eum qui adflictus erat et conpatiebatur anima mea pauperi |
26. | expectabam bona et venerunt mihi mala praestolabar lucem et eruperunt tenebrae |
27. | interiora mea efferbuerunt absque ulla requie praevenerunt me dies adflictionis |
28. | maerens incedebam sine furore consurgens in turba clamavi |
29. | frater fui draconum et socius strutionum |
30. | cutis mea denigrata est super me et ossa mea aruerunt prae caumate |
31. | versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium |
← Job (30/42) → |