← Job (3/42) → |
1. | post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo |
2. | et locutus est |
3. | pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo |
4. | dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine |
5. | obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine |
6. | noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus |
7. | sit nox illa solitaria nec laude digna |
8. | maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan |
9. | obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae |
10. | quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis |
11. | quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii |
12. | quare exceptus genibus cur lactatus uberibus |
13. | nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem |
14. | cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines |
15. | aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento |
16. | aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem |
17. | ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore |
18. | et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris |
19. | parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo |
20. | quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt |
21. | qui expectant mortem et non venit quasi effodientes thesaurum |
22. | gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum |
23. | viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris |
24. | antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus |
25. | quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit |
26. | nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et venit super me indignatio |
← Job (3/42) → |