← Job (29/42) → |
1. | addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit |
2. | quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum dies quibus Deus custodiebat me |
3. | quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris |
4. | sicut fui in diebus adulescentiae meae quando secreto Deus erat in tabernaculo meo |
5. | quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei |
6. | quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi rivos olei |
7. | quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant cathedram mihi |
8. | videbant me iuvenes et abscondebantur et senes adsurgentes stabant |
9. | principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo |
10. | vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo adherebat |
11. | auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi |
12. | quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor |
13. | benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum |
14. | iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo |
15. | oculus fui caeco et pes claudo |
16. | pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam |
17. | conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam |
18. | dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies |
19. | radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea |
20. | gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur |
21. | qui me audiebant expectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum |
22. | verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat eloquium meum |
23. | expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum |
24. | si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei non cadebat in terram |
25. | si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram tamen maerentium consolator |
← Job (29/42) → |