← Job (28/42) → |
1. | habet argentum venarum suarum principia et auro locus est in quo conflatur |
2. | ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in aes vertitur |
3. | tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortis |
4. | dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominum et invios |
5. | terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est |
6. | locus sapphyri lapides eius et glebae illius aurum |
7. | semitam ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturis |
8. | non calcaverunt eam filii institorum nec pertransivit per eam leaena |
9. | ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montes |
10. | in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus eius |
11. | profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita produxit in lucem |
12. | sapientia vero ubi invenitur et quis est locus intellegentiae |
13. | nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter viventium |
14. | abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum |
15. | non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum in commutatione eius |
16. | non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro |
17. | non adaequabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro ea vasa auri |
18. | excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius trahitur autem sapientia de occultis |
19. | non adaequabitur ei topazium de Aethiopia nec tincturae mundissimae conponetur |
20. | unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiae |
21. | abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque caeli latet |
22. | perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam eius |
23. | Deus intellegit viam eius et ipse novit locum illius |
24. | ipse enim fines mundi intuetur et omnia quae sub caelo sunt respicit |
25. | qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura |
26. | quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus |
27. | tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit |
28. | et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia |
← Job (28/42) → |