← Job (26/42) → |
1. | respondens autem Iob dixit |
2. | cuius adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium eius qui non est fortis |
3. | cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam |
4. | quem docere voluisti nonne eum qui fecit spiramen tuum |
5. | ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis |
6. | nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni |
7. | qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili |
8. | qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsum |
9. | qui tenet vultum solii sui et expandit super illud nebulam suam |
10. | terminum circumdedit aquis usque dum finiantur lux et tenebrae |
11. | columnae caeli contremescunt et pavent ad nutum eius |
12. | in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia eius percussit superbum |
13. | spiritus eius ornavit caelos et obsetricante manu eius eductus est coluber tortuosus |
14. | ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri |
← Job (26/42) → |