← Job (25/42) → |
1. | respondens autem Baldad Suites dixit |
2. | potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis |
3. | numquid est numerus militum eius et super quem non surget lumen illius |
4. | numquid iustificari potest homo conparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere |
5. | ecce etiam luna non splendet et stellae non sunt mundae in conspectu eius |
6. | quanto magis homo putredo et filius hominis vermis |
← Job (25/42) → |