← Job (24/42) → |
1. | ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem noverunt eum ignorant dies illius |
2. | alii terminos transtulerunt diripuerunt greges et paverunt eos |
3. | asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae |
4. | subverterunt pauperum viam et oppresserunt pariter mansuetos terrae |
5. | alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad praedam praeparant panem liberis |
6. | agrum non suum demetunt et vineam eius quem vi oppresserunt vindemiant |
7. | nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigore |
8. | quos imbres montium rigant et non habentes velamen amplexantur lapides |
9. | vim fecerunt depraedantes pupillos et vulgum pauperem spoliaverunt |
10. | nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas |
11. | inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt |
12. | de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur |
13. | ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias eius nec reversi sunt per semitas illius |
14. | mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi fur |
15. | oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit oculus et operiet vultum suum |
16. | perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi et ignoraverunt lucem |
17. | si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et sic in tenebris quasi in luce ambulant |
18. | levis est super faciem aquae maledicta sit pars eius in terra nec ambulet per viam vinearum |
19. | ad nimium calorem transeat ab aquis nivium et usque ad inferos peccatum illius |
20. | obliviscatur eius misericordia dulcedo illius vermes non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum |
21. | pavit enim sterilem et quae non parit et viduae bene non fecit |
22. | detraxit fortes in fortitudine sua et cum steterit non credet vitae suae |
23. | dedit ei Deus locum paenitentiae et ille abutitur eo in superbiam oculi autem eius sunt in viis illius |
24. | elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur |
25. | quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum et ponere ante Deum verba mea |
← Job (24/42) → |