← Job (23/42) → |
1. | respondens autem Iob dixit |
2. | nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae meae adgravata est super gemitum meum |
3. | quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius |
4. | ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus |
5. | ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi |
6. | nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat |
7. | proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum |
8. | si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non intellegam eum |
9. | si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam ad dextram non videbo illum |
10. | ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit |
11. | vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et non declinavi ex ea |
12. | a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius |
13. | ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit |
14. | cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia praesto sunt ei |
15. | et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor |
16. | Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me |
17. | non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam operuit caligo |
← Job (23/42) → |