← Job (22/42) → |
1. | respondens autem Eliphaz Themanites dixit |
2. | numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiae |
3. | quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tua |
4. | numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium |
5. | et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas |
6. | abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus |
7. | aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem |
8. | in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam |
9. | viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti |
10. | propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido subita |
11. | et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum |
12. | an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum vertices sublimetur |
13. | et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat |
14. | nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulat |
15. | numquid semitam saeculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui |
16. | qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum |
17. | qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum |
18. | cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me |
19. | videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eos |
20. | nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum devoravit ignis |
21. | adquiesce igitur ei et habeto pacem et per haec habebis fructus optimos |
22. | suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo |
23. | si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo |
24. | dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos |
25. | eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi |
26. | tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam |
27. | rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes |
28. | decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit lumen |
29. | qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur |
30. | salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum |
← Job (22/42) → |