← Job (21/42) → |
1. | respondens autem Iob dixit |
2. | audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam |
3. | sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete |
4. | numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari |
5. | adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro |
6. | et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor |
7. | quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis |
8. | semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum |
9. | domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illos |
10. | bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suo |
11. | egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus |
12. | tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi |
13. | ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt |
14. | qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus |
15. | quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum |
16. | verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me |
17. | quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui |
18. | erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit |
19. | Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet |
20. | videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet |
21. | quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidietur |
22. | numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos iudicat |
23. | iste moritur robustus et sanus dives et felix |
24. | viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur |
25. | alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus |
26. | et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos |
27. | certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas |
28. | dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum |
29. | interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetis |
30. | quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur |
31. | quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illi |
32. | ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit |
33. | dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles |
34. | quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati |
← Job (21/42) → |