← Job (20/42) → |
1. | respondens autem Sophar Naamathites dixit |
2. | idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur |
3. | doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi |
4. | hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram |
5. | quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti |
6. | si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit |
7. | quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est |
8. | velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna |
9. | oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus |
10. | filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum |
11. | ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient |
12. | cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua |
13. | parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo |
14. | panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus |
15. | divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus |
16. | caput aspidum suget occidet eum lingua viperae |
17. | non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri |
18. | luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit |
19. | quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam |
20. | nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit |
21. | non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius |
22. | cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum |
23. | utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum |
24. | fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum |
25. | eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles |
26. | omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo |
27. | revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum |
28. | apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei |
29. | haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino |
← Job (20/42) → |