← Job (19/42) → |
1. | respondens autem Iob dixit |
2. | usquequo adfligitis animam meam et adteritis me sermonibus |
3. | en decies confunditis me et non erubescitis opprimentes me |
4. | nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia mea |
5. | at vos contra me erigimini et arguitis me obprobriis meis |
6. | saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit |
7. | ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non est qui iudicet |
8. | semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuit |
9. | spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo |
10. | destruxit me undique et pereo et quasi evulsae arbori abstulit spem meam |
11. | iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi hostem suum |
12. | simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum |
13. | fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me |
14. | dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei |
15. | inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum |
16. | servum meum vocavi et non respondit ore proprio deprecabar illum |
17. | halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei |
18. | stulti quoque despiciebant me et cum ab eis recessissem detrahebant mihi |
19. | abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me |
20. | pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos |
21. | miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me |
22. | quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini |
23. | quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det ut exarentur in libro |
24. | stilo ferreo et plumbi lammina vel certe sculpantur in silice |
25. | scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim |
26. | et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum |
27. | quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est haec spes mea in sinu meo |
28. | quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eum |
29. | fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium |
← Job (19/42) → |