← Job (18/42) → |
1. | respondens autem Baldad Suites dixit |
2. | usque ad quem finem verba iactabitis intellegite prius et sic loquamur |
3. | quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis |
4. | qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo |
5. | nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis eius |
6. | lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extinguetur |
7. | artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum consilium suum |
8. | inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat |
9. | tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitis |
10. | abscondita est in terra pedica eius et decipula illius super semitam |
11. | undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius |
12. | adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illius |
13. | devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius primogenita mors |
14. | avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus |
15. | habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est aspergatur in tabernaculo eius sulphur |
16. | deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur messis eius |
17. | memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen eius in plateis |
18. | expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum |
19. | non erit semen eius neque progenies in populo suo nec ullae reliquiae in regionibus eius |
20. | in die eius stupebunt novissimi et primos invadet horror |
21. | haec sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus eius qui ignorat Deum |
← Job (18/42) → |