← Job (17/42) → |
1. | spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur et solum mihi superest sepulchrum |
2. | non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus |
3. | libera me et pone iuxta te et cuiusvis manus pugnet contra me |
4. | cor eorum longe fecisti a disciplina et propterea non exaltabuntur |
5. | praedam pollicetur sociis et oculi filiorum eius deficient |
6. | posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis |
7. | caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt |
8. | stupebunt iusti super hoc et innocens contra hypocritam suscitabitur |
9. | et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem |
10. | igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in vobis ullum sapientem |
11. | dies mei transierunt cogitationes meae dissipatae sunt torquentes cor meum |
12. | noctem verterunt in diem et rursum post tenebras spero lucem |
13. | si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi lectulum meum |
14. | putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus |
15. | ubi est ergo nunc praestolatio mea et patientiam meam quis considerat |
16. | in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi |
← Job (17/42) → |