← Job (16/42) → |
1. | respondens autem Iob dixit |
2. | audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis |
3. | numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris |
4. | poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea |
5. | consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos(16:6) roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis |
6. | (16:7) sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me |
7. | (16:8) nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei |
8. | (16:9) rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi |
9. | (16:10) collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est |
10. | (16:11) aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis |
11. | (16:12) conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit |
12. | (16:13) ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum |
13. | (16:14) circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea |
14. | (16:15) concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans |
15. | (16:16) saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum |
16. | (16:17) facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt |
17. | (16:18) haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces |
18. | (16:19) terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus |
19. | (16:20) ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis |
20. | (16:21) verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus |
21. | (16:22) atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo |
22. | (16:23) ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo |
← Job (16/42) → |