← Job (15/42) → |
1. | respondens autem Eliphaz Themanites dixit |
2. | numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum |
3. | arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod tibi non expedit |
4. | quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Deo |
5. | docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantium |
6. | condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibi |
7. | numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus |
8. | numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientia |
9. | quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus |
10. | et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui |
11. | numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent |
12. | quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculos |
13. | quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore huiuscemodi sermones |
14. | quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere |
15. | ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eius |
16. | quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem |
17. | ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibi |
18. | sapientes confitentur et non abscondunt patres suos |
19. | quibus solis data est terra et non transibit alienus per eos |
20. | cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eius |
21. | sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur |
22. | non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium |
23. | cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies |
24. | terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium |
25. | tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est |
26. | cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est |
27. | operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet |
28. | habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactae |
29. | non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suam |
30. | non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui |
31. | non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit |
32. | antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescet |
33. | laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suum |
34. | congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt |
35. | concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius praeparat dolos |
← Job (15/42) → |