← Job (14/42) → |
1. | homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis |
2. | quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet |
3. | et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium |
4. | quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus es |
5. | breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est constituisti terminos eius qui praeterire non poterunt |
6. | recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercennarii dies eius |
7. | lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et rami eius pullulant |
8. | si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius |
9. | ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est |
10. | homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est |
11. | quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat |
12. | sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo |
13. | quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei |
14. | putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea |
15. | vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum porriges dexteram |
16. | tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis |
17. | signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam |
18. | mons cadens defluet et saxum transfertur de loco suo |
19. | lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdes |
20. | roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret inmutabis faciem eius et emittes eum |
21. | sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles non intelleget |
22. | attamen caro eius dum vivet dolebit et anima illius super semet ipso lugebit |
← Job (14/42) → |