← Job (13/42) → |
1. | ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et intellexi singula |
2. | secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sum |
3. | sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio |
4. | prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum |
5. | atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes |
6. | audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum adtendite |
7. | numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos |
8. | numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini |
9. | aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis |
10. | ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius accipitis |
11. | statim ut se commoverit turbabit vos et terror eius inruet super vos |
12. | memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestrae |
13. | tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit |
14. | quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis |
15. | etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguam |
16. | et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita |
17. | audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris |
18. | si fuero iudicatus scio quod iustus inveniar |
19. | quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumor |
20. | duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non abscondar |
21. | manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat |
22. | et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihi |
23. | quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihi |
24. | cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum |
25. | contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris |
26. | scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiae meae |
27. | posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti |
28. | qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea |
← Job (13/42) → |