← Job (12/42) → |
1. | respondens autem Iob dixit |
2. | ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia |
3. | et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat |
4. | qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas |
5. | lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum |
6. | abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum |
7. | nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli et indicabunt tibi |
8. | loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces maris |
9. | quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit |
10. | in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis |
11. | nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem |
12. | in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia |
13. | apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam |
14. | si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat |
15. | si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas subvertent terram |
16. | apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur |
17. | adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem |
18. | balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum |
19. | ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat |
20. | commutans labium veracium et doctrinam senum auferens |
21. | effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans |
22. | qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis |
23. | qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet |
24. | qui inmutat cor principum populi terrae et decipit eos ut frustra incedant per invium |
25. | palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios |
← Job (12/42) → |