← Job (11/42) → |
1. | respondens autem Sophar Naamathites dixit |
2. | numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus iustificabitur |
3. | tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberis |
4. | dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo |
5. | atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi |
6. | ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua |
7. | forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperies |
8. | excelsior caelo est et quid facies profundior inferno et unde cognosces |
9. | longior terrae mensura eius et latior mari |
10. | si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei |
11. | ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat |
12. | vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat |
13. | tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas |
14. | si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia |
15. | tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis |
16. | miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae praeterierint recordaberis |
17. | et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer |
18. | et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormies |
19. | requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur faciem tuam plurimi |
20. | oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae |
← Job (11/42) → |