← Job (10/42) → |
1. | taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae |
2. | dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices |
3. | numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves |
4. | numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis |
5. | numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora |
6. | ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris |
7. | et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere |
8. | manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me |
9. | memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me |
10. | nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti |
11. | pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me |
12. | vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum |
13. | licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris |
14. | si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris |
15. | et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria |
16. | et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias |
17. | instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me |
18. | quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret |
19. | fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum |
20. | numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum |
21. | antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine |
22. | terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans |
← Job (10/42) → |