| ← Jeremiah (47/52) → |
| 1. | quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam contra Palestinos antequam percuteret Pharao Gazam |
| 2. | haec dicit Dominus ecce aquae ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem eius urbem et habitatores eius clamabunt homines et ululabit omnis habitator terrae |
| 3. | ab strepitu pompae armorum et bellatorum eius a commotione quadrigarum eius et multitudine rotarum illius non respexerunt patres filios manibus dissolutis |
| 4. | pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthim et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis depopulatus est enim Dominus Palestinos reliquias insulae Cappadociae |
| 5. | venit calvitium super Gazam conticuit Ascalon et reliquiae vallis earum usquequo concideris |
| 6. | o mucro Domini usquequo non quiescis ingredere in vaginam tuam refrigerare et sile |
| 7. | quomodo quiescet cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonem et adversus maritimas eius regiones ibique condixerit illi |
| ← Jeremiah (47/52) → |