← Jeremiah (10/52) → |
1. | audite verbum quod locutus est Dominus super vos domus Israhel |
2. | haec dicit Dominus iuxta vias gentium nolite discere et a signis caeli nolite metuere quae timent gentes |
3. | quia leges populorum vanae sunt quia lignum de saltu praecidit opus manuum artificis in ascia |
4. | argento et auro decoravit illud clavis et malleis conpegit ut non dissolvatur |
5. | in similitudinem palmae fabricata sunt et non loquentur portata tollentur quia incedere non valent nolite ergo timere ea quia nec male possunt facere nec bene |
6. | non est similis tui Domine magnus tu et magnum nomen tuum in fortitudine |
7. | quis non timebit te o rex gentium tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est similis tui |
8. | pariter insipientes et fatui probabuntur doctrina vanitatis eorum lignum est |
9. | argentum involutum de Tharsis adfertur et aurum de Ofaz opus artificis et manus aerarii hyacinthus et purpura indumentum eorum opus artificum universa haec |
10. | Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus ab indignatione eius commovebitur terra et non sustinebunt gentes comminationem eius |
11. | sic ergo dicetis eis dii qui caelos et terram non fecerunt pereant de terra et de his quae sub caelis sunt |
12. | qui facit terram in fortitudine sua praeparat orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos |
13. | ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis |
14. | stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis artifex in sculptili quoniam falsum est quod conflavit et non est spiritus in eis |
15. | vana sunt et opus risu dignum in tempore visitationis suae peribunt |
16. | non est his similis pars Iacob qui enim formavit omnia ipse est et Israhel virga hereditatis eius Dominus exercituum nomen illi |
17. | congrega de terra confusionem tuam quae habitas in obsidione |
18. | quia haec dicit Dominus ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac vice et tribulabo eos ita ut inveniantur |
19. | vae mihi super contritione mea pessima plaga mea ego autem dixi plane haec infirmitas mea est et portabo illam |
20. | tabernaculum meum vastatum est omnes funiculi mei disrupti sunt filii mei exierunt a me et non subsistunt non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas |
21. | quia stulte egerunt pastores et Dominum non quaesierunt propterea non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus est |
22. | vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis ut ponat civitates Iuda solitudinem et habitaculum draconum |
23. | scio Domine quia non est hominis via eius nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos |
24. | corripe me Domine verumtamen in iudicio et non in furore tuo ne forte ad nihilum redigas me |
25. | effunde indignationem tuam super gentes quae non cognoverunt te et super provincias quae nomen tuum non invocaverunt quia comederunt Iacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et decus eius dissipaverunt |
← Jeremiah (10/52) → |