← James (5/5) |
1. | age nunc divites plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis |
2. | divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt |
3. | aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebus |
4. | ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit |
5. | epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis |
6. | addixistis occidistis iustum non resistit vobis |
7. | patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini ecce agricola expectat pretiosum fructum terrae patienter ferens donec accipiat temporivum et serotinum |
8. | patientes estote et vos confirmate corda vestra quoniam adventus Domini adpropinquavit |
9. | nolite ingemescere fratres in alterutrum ut non iudicemini ecce iudex ante ianuam adsistit |
10. | exemplum accipite fratres laboris et patientiae prophetas qui locuti sunt in nomine Domini |
11. | ecce beatificamus qui sustinuerunt sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis quoniam misericors est Dominus et miserator |
12. | ante omnia autem fratres mei nolite iurare neque per caelum neque per terram neque aliud quodcumque iuramentum sit autem vestrum est est non non uti non sub iudicio decidatis |
13. | tristatur aliquis vestrum oret aequo animo est psallat |
14. | infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiae et orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini |
15. | et oratio fidei salvabit infirmum et adlevabit eum Dominus et si in peccatis sit dimittentur ei |
16. | confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio iusti adsidua |
17. | Helias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit ut non plueret super terram et non pluit annos tres et menses sex |
18. | et rursum oravit et caelum dedit pluviam et terra dedit fructum suum |
19. | fratres mei si quis ex vobis erraverit a veritate et converterit quis eum |
20. | scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae salvabit animam eius a morte et operit multitudinem peccatorum |
← James (5/5) |