← James (4/5) → |
1. | unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris |
2. | concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non potestis adipisci litigatis et belligeratis non habetis propter quod non postulatis |
3. | petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in concupiscentiis vestris insumatis |
4. | adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur |
5. | aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis |
6. | maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam |
7. | subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet a vobis |
8. | adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate manus peccatores et purificate corda duplices animo |
9. | miseri estote et lugete et plorate risus vester in luctum convertatur et gaudium in maerorem |
10. | humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vos |
11. | nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex |
12. | unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare tu autem quis es qui iudicas proximum |
13. | ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus |
14. | qui ignoratis quid erit in crastinum quae enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur |
15. | pro eo ut dicatis si Dominus voluerit et vixerimus faciemus hoc aut illud |
16. | nunc autem exultatis in superbiis vestris omnis exultatio talis maligna est |
17. | scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi |
← James (4/5) → |