James (1/5) → |
1. | Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem |
2. | omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis |
3. | scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur |
4. | patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes |
5. | si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei |
6. | postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur |
7. | non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino |
8. | vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis |
9. | glorietur autem frater humilis in exaltatione sua |
10. | dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni transibit |
11. | exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet |
12. | beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se |
13. | nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat |
14. | unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus |
15. | dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem |
16. | nolite itaque errare fratres mei dilectissimi |
17. | omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio |
18. | voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius |
19. | scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram |
20. | ira enim viri iustitiam Dei non operatur |
21. | propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras |
22. | estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos |
23. | quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo |
24. | consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit |
25. | qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit |
26. | si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio |
27. | religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo |
James (1/5) → |