| ← Isaiah (64/66) → |
| 1. | utinam disrumperes caelos et descenderes a facie tua montes defluerent |
| 2. | sicut exustio ignis tabescerent aquae arderent igni ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis a facie tua gentes turbarentur |
| 3. | cum feceris mirabilia non sustinebimus descendisti et a facie tua montes defluxerunt |
| 4. | a saeculo non audierunt neque auribus perceperunt oculus non vidit Deus absque te quae praeparasti expectantibus te |
| 5. | occurristi laetanti et facienti iustitiam in viis tuis recordabuntur tui ecce tu iratus es et peccavimus in ipsis fuimus semper et salvabimur |
| 6. | et facti sumus ut inmundus omnes nos quasi pannus menstruatae universae iustitiae nostrae et cecidimus quasi folium universi et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos |
| 7. | non est qui invocet nomen tuum qui consurgat et teneat te abscondisti faciem tuam a nobis et adlisisti nos in manu iniquitatis nostrae |
| 8. | et nunc Domine pater noster es tu nos vero lutum et fictor noster et opera manuum tuarum omnes nos |
| 9. | ne irascaris Domine satis et ne ultra memineris iniquitatis ecce respice populus tuus omnes nos |
| 10. | civitas sancti tui facta est deserta Sion deserta facta est Hierusalem desolata |
| 11. | domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas |
| 12. | numquid super his continebis te Domine tacebis et adfliges nos vehementer |
| ← Isaiah (64/66) → |