← Isaiah (32/66) → |
1. | ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeerunt |
2. | et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra deserta |
3. | non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt |
4. | et cor stultorum intelleget scientiam et lingua balborum velociter loquetur et plane |
5. | non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur maior |
6. | stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat |
7. | fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudicium |
8. | princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabit |
9. | mulieres opulentae surgite et audite vocem meam filiae confidentes percipite auribus eloquium meum |
10. | post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet |
11. | obstupescite opulentae conturbamini confidentes exuite vos et confundimini accingite lumbos vestros |
12. | super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertili |
13. | super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis |
14. | domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium onagrorum pascua gregum |
15. | donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur |
16. | et habitabit in solitudine iudicium et iustitia in Chermel sedebit |
17. | et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium et securitas usque in sempiternum |
18. | et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta |
19. | grando autem in descensione saltus et humilitate humiliabitur civitas |
20. | beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bovis et asini |
← Isaiah (32/66) → |