← Isaiah (3/66) → |
1. | ecce enim Dominator Deus exercituum auferet ab Hierusalem et ab Iuda validum et fortem omne robur panis et omne robur aquae |
2. | fortem et virum bellatorem iudicem et prophetam et ariolum et senem |
3. | principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium sapientem de architectis et prudentem eloquii mystici |
4. | et dabo pueros principes eorum et effeminati dominabuntur eis |
5. | et inruet populus vir ad virum unusquisque ad proximum suum tumultuabitur puer contra senem et ignobilis contra nobilem |
6. | adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui vestimentum tibi est princeps esto noster ruina autem haec sub manu tua |
7. | respondebit in die illa dicens non sum medicus et in domo mea non est panis neque vestimentum nolite constituere me principem populi |
8. | ruit enim Hierusalem et Iudas concidit quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum ut provocarent oculos maiestatis eius |
9. | agnitio vultus eorum respondit eis et peccatum suum quasi Sodomae praedicaverunt nec absconderunt vae animae eorum quoniam reddita sunt eis mala |
10. | dicite iusto quoniam bene quoniam fructum adinventionum suarum comedet |
11. | vae impio in malum retributio enim manuum eius fiet ei |
12. | populum meum exactores sui spoliaverunt et mulieres dominatae sunt eius popule meus qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant |
13. | stat ad iudicandum Dominus et stat ad iudicandos populos |
14. | Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius vos enim depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra |
15. | quare adteritis populum meum et facies pauperum commolitis dicit Dominus Deus exercituum |
16. | et dixit Dominus pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et plaudebant ambulabant et in pedibus suis conposito gradu incedebant |
17. | decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crinem earum nudabit |
18. | in die illa auferet Dominus ornatum calciamentorum et lunulas |
19. | et torques et monilia et armillas et mitras |
20. | discriminalia et periscelidas et murenulas et olfactoriola et inaures |
21. | et anulos et gemmas in fronte pendentes |
22. | et mutatoria et pallia et linteamina et acus |
23. | et specula et sindones et vittas et theristra |
24. | et erit pro suavi odore fetor et pro zona funiculus et pro crispanti crine calvitium et pro fascia pectorali cilicium |
25. | pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent et fortes tui in proelio |
26. | et maerebunt atque lugebunt portae eius et desolata in terra sedebit |
← Isaiah (3/66) → |