← Isaiah (23/66) → |
1. | onus Tyri ululate naves maris quia vastata est domus unde venire consueverant de terra Cetthim revelatum est eis |
2. | tacete qui habitatis in insula negotiatio Sidonis transfretantes mare repleverunt te |
3. | in aquis multis semen Nili messis fluminis fruges eius et facta est negotiatio gentium |
4. | erubesce Sidon ait enim mare fortitudo maris dicens non parturivi et non peperi et non enutrivi iuvenes nec ad incrementum perduxi virgines |
5. | cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro |
6. | transite maria ululate qui habitatis in insula |
7. | numquid non haec vestra est quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum |
8. | quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam cuius negotiatores principes institores eius incliti terrae |
9. | Dominus exercituum cogitavit hoc ut detraheret superbiam omnis gloriae et ad ignominiam deduceret universos inclitos terrae |
10. | transi terram tuam quasi flumen filia maris non est cingulum ultra tibi |
11. | manum suam extendit super mare conturbavit regna Dominus mandavit adversum Chanaan ut contereret fortes eius |
12. | et dixit non adicies ultra ut glorieris calumniam sustinens virgo filia Sidonis in Cetthim consurgens transfreta ibi quoque non erit requies tibi |
13. | ecce terra Chaldeorum talis populus non fuit Assur fundavit eam in captivitatem transduxerunt robustos eius suffoderunt domos eius posuerunt eam in ruinam |
14. | ululate naves maris quia devastata est fortitudo vestra |
15. | et erit in die illa in oblivione eris o Tyre septuaginta annis sicut dies regis unius post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis |
16. | sume citharam circui civitatem meretrix oblivioni tradita bene cane frequenta canticum ut memoria tui sit |
17. | et erit post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum et reducet eam ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae |
18. | et erunt negotiatio eius et mercedes eius sanctificatae Domino non condentur neque reponentur quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio eius ut manducent in saturitatem et vestiantur usque ad vetustatem |
← Isaiah (23/66) → |