← Isaiah (21/66) → |
1. | onus deserti maris sicut turbines ab africo veniunt de deserto venit de terra horribili |
2. | visio dura nuntiata est mihi qui incredulus est infideliter agit et qui depopulator est vastat ascende Aelam obside Mede omnem gemitum eius cessare feci |
3. | propterea repleti sunt lumbi mei dolore angustia possedit me sicut angustia parientis corrui cum audirem conturbatus sum cum viderem |
4. | emarcuit cor meum tenebrae stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum |
5. | pone mensam contemplare in specula comedentes bibentes surgite principes arripite clypeum |
6. | haec enim dixit mihi Dominus vade et pone speculatorem et quodcumque viderit adnuntiet |
7. | et vidit currum duorum equitum ascensorem asini et ascensorem cameli et contemplatus est diligenter multo intuitu |
8. | et clamavit leo super specula Domini ego sum stans iugiter per diem et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus |
9. | ecce iste venit ascensor vir bigae equitum et respondit et dixit cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram |
10. | tritura mea et fili areae meae quae audivi a Domino exercituum Deo Israhel adnuntiavi vobis |
11. | onus Duma ad me clamat ex Seir custos quid de nocte custos quid de nocte |
12. | dixit custos venit mane et nox si quaeritis quaerite convertimini venite |
13. | onus in Arabia in saltu ad vesperam dormietis in semitis Dodanim |
14. | occurrentes sitienti ferte aquam qui habitatis terram austri cum panibus occurrite fugienti |
15. | a facie enim gladiorum fugerunt a facie gladii inminentis a facie arcus extenti a facie gravis proelii |
16. | quoniam haec dicit Dominus ad me adhuc in uno anno quasi in anno mercennarii et auferetur omnis gloria Cedar |
17. | et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar inminuentur Dominus enim Deus Israhel locutus est |
← Isaiah (21/66) → |