← Isaiah (15/66) → |
1. | onus Moab quia nocte vastata est Ar Moab conticuit quia nocte vastatus est murus Moab conticuit |
2. | ascendit domus et Dibon ad excelsa in planctum super Nabo et super Medaba Moab ululabit in cunctis capitibus eius calvitium omnis barba radetur |
3. | in triviis eius accincti sunt sacco super tecta eius et in plateis eius omnis ululat descendit in fletum |
4. | clamavit Esebon et Eleale usque Iasa audita est vox eorum super hoc expediti Moab ululabunt anima eius ululabit sibi |
5. | cor meum ad Moab clamabit vectes eius usque ad Segor vitulam conternantem per ascensum enim Luith flens ascendet et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt |
6. | aquae enim Nemrim desertae erunt quia aruit herba defecit germen viror omnis interiit |
7. | secundum magnitudinem operis et visitatio eorum ad torrentem salicum ducent eos |
8. | quoniam circumiit clamor terminum Moab usque ad Gallim ululatus eius et usque ad puteum Helim clamor eius |
9. | quia aquae Dibon repletae sunt sanguine ponam enim super Dibon additamenta his qui fugerint de Moab leonem et reliquiis terrae |
← Isaiah (15/66) → |