| ← Hosea (7/14) → |
| 1. | cum sanare vellem Israhel revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariae quia operati sunt mendacium et fur ingressus est spolians latrunculus foris |
| 2. | et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordatum nunc circumdederunt eos adinventiones suae coram facie mea factae sunt |
| 3. | in malitia sua laetificaverunt regem et in mendaciis suis principes |
| 4. | omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente quievit paululum civitas a commixtione fermenti donec fermentaretur totum |
| 5. | dies regis nostri coeperunt principes furere a vino extendit manum suam cum inlusoribus |
| 6. | quia adplicuerunt quasi clibanum cor suum cum insidiaretur eis tota nocte dormivit coquens eos mane ipse succensus quasi ignis flammae |
| 7. | omnes calefacti sunt quasi clibanus et devoraverunt iudices suos omnes reges eorum ceciderunt non est qui clamet in eis ad me |
| 8. | Ephraim in populis ipse commiscebatur Ephraim factus est subcinericius qui non reversatur |
| 9. | comederunt alieni robur eius et ipse nescivit sed et cani effusi sunt in eo et ipse ignoravit |
| 10. | et humiliabitur superbia Israhel in facie eius nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quaesierunt eum in omnibus his |
| 11. | et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor Aegyptum invocabant ad Assyrios abierunt |
| 12. | et cum profecti fuerint expandam super eos rete meum quasi volucrem caeli detraham eos caedam eos secundum auditionem coetus eorum |
| 13. | vae eis quoniam recesserunt a me vastabuntur quia praevaricati sunt in me et ego redemi eos et ipsi locuti sunt contra me mendacia |
| 14. | et non clamaverunt ad me in corde suo sed ululabant in cubilibus suis super triticum et vinum ruminabant recesserunt a me |
| 15. | et ego erudivi et confortavi brachia eorum et in me cogitaverunt malitiam |
| 16. | reversi sunt ut essent absque iugo facti sunt quasi arcus dolosus cadent in gladio principes eorum a furore linguae suae ista subsannatio eorum in terra Aegypti |
| ← Hosea (7/14) → |