← Hosea (3/14) → |
1. | et dixit Dominus ad me adhuc vade dilige mulierem dilectam amico et adulteram sicut diligit Dominus filios Israhel et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt vinacea uvarum |
2. | et fodi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio choro hordei |
3. | et dixi ad eam dies multos expectabis me non fornicaberis et non eris viro sed et ego expectabo te |
4. | quia dies multos sedebunt filii Israhel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine altari et sine ephod et sine therafin |
5. | et post haec revertentur filii Israhel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in novissimo dierum |
← Hosea (3/14) → |