← Hosea (11/14) → |
1. | sicuti mane transit pertransiit rex Israhel quia puer Israhel et dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum |
2. | vocaverunt eos sic abierunt a facie eorum Baalim immolabant et simulacris sacrificabant |
3. | et ego quasi nutricius Ephraim portabam eos in brachiis meis et nescierunt quod curarem eos |
4. | in funiculis Adam traham eos in vinculis caritatis et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum et declinavi ad eum ut vesceretur |
5. | non revertetur in terram Aegypti et Assur ipse rex eius quoniam noluerunt converti |
6. | coepit gladius in civitatibus eius et consumet electos eius et comedet capita eorum |
7. | et populus meus pendebit ad reditum meum iugum autem inponetur ei simul quod non auferetur |
8. | quomodo dabo te Ephraim protegam te Israhel quomodo dabo te sicut Adama ponam te ut Seboim conversum est in me cor meum pariter conturbata est paenitudo mea |
9. | non faciam furorem irae meae non convertar ut disperdam Ephraim quoniam Deus ego et non homo in medio tui Sanctus et non ingrediar civitatem |
10. | post Dominum ambulabunt quasi leo rugiet quia ipse rugiet et formidabunt filii maris |
11. | et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra Assyriorum et conlocabo eos in domibus suis dicit Dominus |
12. | circumdedit me in negatione Ephraim et in dolo domus Israhel Iudas autem testis descendit cum Deo et cum sanctis fidelis |
← Hosea (11/14) → |