← Hebrews (9/13) → |
1. | habuit quidem et prius iustificationes culturae et sanctum saeculare |
2. | tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sancta |
3. | post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum |
4. | aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quae fronduerat et tabulae testamenti |
5. | superque eam cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium de quibus non est modo dicendum per singula |
6. | his vero ita conpositis in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes |
7. | in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia |
8. | hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum |
9. | quae parabola est temporis instantis iuxta quam munera et hostiae offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem |
10. | solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis |
11. | Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationis |
12. | neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa |
13. | si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis |
14. | quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi |
15. | et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis |
16. | ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris |
17. | testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est |
18. | unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum est |
19. | lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit |
20. | dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus |
21. | etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit |
22. | et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio |
23. | necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis |
24. | non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis |
25. | neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno |
26. | alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit |
27. | et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem iudicium |
28. | sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem |
← Hebrews (9/13) → |