| ← Hebrews (2/13) → |
| 1. | propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus ne forte pereffluamus |
| 2. | si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem |
| 3. | quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata est |
| 4. | contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem |
| 5. | non enim angelis subiecit orbem terrae futurum de quo loquimur |
| 6. | testatus est autem in quodam loco quis dicens quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum |
| 7. | minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum |
| 8. | omnia subiecisti sub pedibus eius in eo enim quod ei omnia subiecit nihil dimisit non subiectum ei nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei |
| 9. | eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem |
| 10. | decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui multos filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per passiones consummare |
| 11. | qui enim sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens |
| 12. | nuntiabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te |
| 13. | et iterum ego ero fidens in eum et iterum ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Deus |
| 14. | quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse similiter participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium id est diabolum |
| 15. | et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti |
| 16. | nusquam enim angelos adprehendit sed semen Abrahae adprehendit |
| 17. | unde debuit per omnia fratribus similare ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populi |
| 18. | in eo enim in quo passus est ipse temptatus potens est eis qui temptantur auxiliari |
| ← Hebrews (2/13) → |