← Hebrews (11/13) → |
1. | est autem fides sperandorum substantia rerum argumentum non parentum |
2. | in hac enim testimonium consecuti sunt senes |
3. | fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei ut ex invisibilibus visibilia fierent |
4. | fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo per quam testimonium consecutus est esse iustus testimonium perhibente muneribus eius Deo et per illam defunctus adhuc loquitur |
5. | fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo |
6. | sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit |
7. | fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit mundum et iustitiae quae per fidem est heres est institutus |
8. | fide qui vocatur Abraham oboedivit in locum exire quem accepturus erat in hereditatem et exiit nesciens quo iret |
9. | fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem |
10. | expectabat enim fundamenta habentem civitatem cuius artifex et conditor Deus |
11. | fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat |
12. | propter quod et ab uno orti sunt et haec emortuo tamquam sidera caeli in multitudinem et sicut harena quae est ad oram maris innumerabilis |
13. | iuxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram |
14. | qui enim haec dicunt significant se patriam inquirere |
15. | et si quidem illius meminissent de qua exierunt habebant utique tempus revertendi |
16. | nunc autem meliorem appetunt id est caelestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem |
17. | fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones |
18. | ad quem dictum est quia in Isaac vocabitur tibi semen |
19. | arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde eum et in parabola accepit |
20. | fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau |
21. | fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit fastigium virgae eius |
22. | fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israhel memoratus est et de ossibus suis mandavit |
23. | fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum |
24. | fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis |
25. | magis eligens adfligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iucunditatem |
26. | maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem |
27. | fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis invisibilem enim tamquam videns sustinuit |
28. | fide celebravit pascha et sanguinis effusionem ne qui vastabat primitiva tangeret eos |
29. | fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod experti Aegyptii devorati sunt |
30. | fide muri Hiericho ruerunt circuiti dierum septem |
31. | fide Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens exploratores cum pace |
32. | et quid adhuc dicam deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon Barac Samson Iepthae David et Samuhel et prophetis |
33. | qui per fidem devicerunt regna operati sunt iustitiam adepti sunt repromissiones obturaverunt ora leonum |
34. | extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii convaluerunt de infirmitate fortes facti sunt in bello castra verterunt exterorum |
35. | acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem |
36. | alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres |
37. | lapidati sunt secti sunt temptati sunt in occisione gladii mortui sunt circumierunt in melotis in pellibus caprinis egentes angustiati adflicti |
38. | quibus dignus non erat mundus in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae |
39. | et hii omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem |
40. | Deo pro nobis melius aliquid providente ut ne sine nobis consummarentur |
← Hebrews (11/13) → |