← Genesis (5/50) → |
1. | hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum |
2. | masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt |
3. | vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth |
4. | et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias |
5. | et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est |
6. | vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos |
7. | vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias |
8. | et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est |
9. | vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan |
10. | post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias |
11. | factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est |
12. | vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel |
13. | et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias |
14. | et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est |
15. | vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared |
16. | et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios et filias |
17. | et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est |
18. | vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch |
19. | et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias |
20. | et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est |
21. | porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam |
22. | et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias |
23. | et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni |
24. | ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus |
25. | vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech |
26. | et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias |
27. | et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est |
28. | vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium |
29. | vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus |
30. | vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias |
31. | et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est |
32. | Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth |
← Genesis (5/50) → |