← Genesis (49/50) → |
1. | vocavit autem Iacob filios suos et ait eis congregamini ut adnuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis |
2. | congregamini et audite filii Iacob audite Israhel patrem vestrum |
3. | Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium doloris mei prior in donis maior imperio |
4. | effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum eius |
5. | Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia |
6. | in consilio eorum ne veniat anima mea et in coetu illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt murum |
7. | maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura dividam eos in Iacob et dispergam illos in Israhel |
8. | Iuda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum tuorum adorabunt te filii patris tui |
9. | catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena quis suscitabit eum |
10. | non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium |
11. | ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o fili mi asinam suam lavabit vino stolam suam et sanguine uvae pallium suum |
12. | pulchriores oculi eius vino et dentes lacte candidiores |
13. | Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium pertingens usque ad Sidonem |
14. | Isachar asinus fortis accubans inter terminos |
15. | vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens |
16. | Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus Israhel |
17. | fiat Dan coluber in via cerastes in semita mordens ungulas equi ut cadat ascensor eius retro |
18. | salutare tuum expectabo Domine |
19. | Gad accinctus proeliabitur ante eum et ipse accingetur retrorsum |
20. | Aser pinguis panis eius et praebebit delicias regibus |
21. | Nepthalim cervus emissus et dans eloquia pulchritudinis |
22. | filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus aspectu filiae discurrerunt super murum |
23. | sed exasperaverunt eum et iurgati sunt invideruntque illi habentes iacula |
24. | sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob inde pastor egressus est lapis Israhel |
25. | Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi iacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvae |
26. | benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius donec veniret desiderium collium aeternorum fiant in capite Ioseph et in vertice nazarei inter fratres suos |
27. | Beniamin lupus rapax mane comedet praedam et vespere dividet spolia |
28. | omnes hii in tribubus Israhel duodecim haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis |
29. | et praecepit eis dicens ego congregor ad populum meum sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hetthei |
30. | contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hettheo in possessionem sepulchri |
31. | ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem eius ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge ibi et Lia condita iacet |
32. | finitisque mandatis quibus filios instruebat collegit pedes suos super lectulum et obiit adpositusque est ad populum suum |
← Genesis (49/50) → |