← Genesis (39/50) → |
1. | igitur Ioseph ductus est in Aegyptum emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis princeps exercitus vir aegyptius de manu Ismahelitarum a quibus perductus erat |
2. | fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui |
3. | qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quae gereret ab eo dirigi in manu illius |
4. | invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quae tradita fuerant |
5. | benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam eius substantiam |
6. | nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu |
7. | post multos itaque dies iecit domina oculos suos in Ioseph et ait dormi mecum |
8. | qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua |
9. | nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meum |
10. | huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti et ille recusabat stuprum |
11. | accidit autem ut quadam die intraret Ioseph domum et operis quippiam absque arbitris faceret |
12. | et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi mecum qui relicto in manu illius pallio fugit et egressus est foras |
13. | cumque vidisset mulier vestem in manibus suis et se esse contemptam |
14. | vocavit homines domus suae et ait ad eos en introduxit virum hebraeum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret mecum cumque ego succlamassem |
15. | et audisset vocem meam reliquit pallium quod tenebam et fugit foras |
16. | in argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum |
17. | et ait ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti ut inluderet mihi |
18. | cumque vidisset me clamare reliquit pallium et fugit foras |
19. | his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis iratus est valde |
20. | tradiditque Ioseph in carcerem ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi clausus |
21. | fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris |
22. | qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat |
23. | nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat cum illo et omnia eius opera dirigebat |
← Genesis (39/50) → |