← Genesis (33/50) → |
1. | levans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros divisitque filios Liae et Rahel ambarumque famularum |
2. | et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio Liam vero et filios eius in secundo loco Rahel autem et Ioseph novissimos |
3. | et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies donec adpropinquaret frater eius |
4. | currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit |
5. | levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait quid sibi volunt isti et si ad te pertinent respondit parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo |
6. | et adpropinquantes ancillae et filii earum incurvati sunt |
7. | accessitque Lia cum liberis suis et cum similiter adorassent extremi Ioseph et Rahel adoraverunt |
8. | quaenam sunt inquit istae turmae quas obvias habui respondit ut invenirem gratiam coram domino meo |
9. | et ille habeo ait plurima frater mi sint tua tibi |
10. | dixit Iacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in oculis tuis accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei esto mihi propitius |
11. | et suscipe benedictionem quam adtuli tibi et quam donavit mihi Deus tribuens omnia vix fratre conpellente suscipiens |
12. | ait gradiamur simul eroque socius itineris tui |
13. | dixit Iacob nosti domine mi quod parvulos habeam teneros et oves ac boves fetas mecum quas si plus in ambulando fecero laborare morientur una die cuncti greges |
14. | praecedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia eius sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad dominum meum in Seir |
15. | respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viae tuae non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei |
16. | reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir |
17. | et Iacob venit in Soccoth ubi aedificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Soccoth id est Tabernacula |
18. | transivitque in Salem urbem Sycimorum quae est in terra Chanaan postquam regressus est de Mesopotamiam Syriae et habitavit iuxta oppidum |
19. | emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis Emor patris Sychem centum agnis |
20. | et erecto ibi altari invocavit super illud Fortissimum Deum Israhel |
← Genesis (33/50) → |