← Genesis (29/50) → |
1. | profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem |
2. | et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes iuxta eum nam ex illo adaquabantur pecora et os eius grandi lapide claudebatur |
3. | morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent |
4. | dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de Haran |
5. | quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor dixerunt novimus |
6. | sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Rahel filia eius venit cum grege suo |
7. | dixitque Iacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite |
8. | qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges |
9. | adhuc loquebantur et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat |
10. | quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebatur |
11. | et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit |
12. | et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae at illa festinans nuntiavit patri suo |
13. | qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae cucurrit obviam conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam auditis autem causis itineris |
14. | respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis unius |
15. | dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic quid mercedis accipias |
16. | habebat vero filias duas nomen maioris Lia minor appellabatur Rahel |
17. | sed Lia lippis erat oculis Rahel decora facie et venusto aspectu |
18. | quam diligens Iacob ait serviam tibi pro Rahel filia tua minore septem annis |
19. | respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud me |
20. | servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine |
21. | dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam |
22. | qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptias |
23. | et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum |
24. | dans ancillam filiae Zelpham nomine ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam |
25. | et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Rahel servivi tibi quare inposuisti mihi |
26. | respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias |
27. | imple ebdomadem dierum huius copulae et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis |
28. | adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem |
29. | cui pater servam Balam dederat |
30. | tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori praetulit serviens apud eum septem annis aliis |
31. | videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius sorore sterili permanente |
32. | quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus |
33. | rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon |
34. | concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen eius Levi |
35. | quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere |
← Genesis (29/50) → |