← Genesis (26/50) → |
1. | orta autem fame super terram post eam sterilitatem quae acciderat in diebus Abraham abiit Isaac ad Abimelech regem Palestinorum in Gerara |
2. | apparuitque ei Dominus et ait ne descendas in Aegyptum sed quiesce in terra quam dixero tibi |
3. | et peregrinare in ea eroque tecum et benedicam tibi tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has conplens iuramentum quod spopondi Abraham patri tuo |
4. | et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae |
5. | eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et mandata mea et caerimonias legesque servaverit |
6. | mansit itaque Isaac in Geraris |
7. | qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem |
8. | cumque pertransissent dies plurimi et ibi demoraretur prospiciens Abimelech Palestinorum rex per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua |
9. | et accersito ait perspicuum est quod uxor tua sit cur mentitus es sororem tuam esse respondit timui ne morerer propter eam |
10. | dixitque Abimelech quare inposuisti nobis potuit coire quispiam de populo cum uxore tua et induxeras super nos grande peccatum praecepitque omni populo dicens |
11. | qui tetigerit hominis huius uxorem morte morietur |
12. | seruit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum benedixitque ei Dominus |
13. | et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens donec magnus vehementer effectus est |
14. | habuit quoque possessionem ovium et armentorum et familiae plurimum ob haec invidentes ei Palestini |
15. | omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham illo tempore obstruxerunt implentes humo |
16. | in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac recede a nobis quoniam potentior nostri factus es valde |
17. | et ille discedens veniret ad torrentem Gerarae habitaretque ibi |
18. | rursum fodit alios puteos quos foderant servi patris sui Abraham et quos illo mortuo olim obstruxerant Philisthim appellavitque eos hisdem nominibus quibus ante pater vocaverat |
19. | foderunt in torrente et reppererunt aquam vivam |
20. | sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversum pastores Isaac dicentium nostra est aqua quam ob rem nomen putei ex eo quod acciderat vocavit Calumniam |
21. | foderunt et alium et pro illo quoque rixati sunt appellavitque eum Inimicitias |
22. | profectus inde fodit alium puteum pro quo non contenderunt itaque vocavit nomen illius Latitudo dicens nunc dilatavit nos Dominus et fecit crescere super terram |
23. | ascendit autem ex illo loco in Bersabee |
24. | ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus Abraham patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham |
25. | itaque aedificavit ibi altare et invocato nomine Domini extendit tabernaculum praecepitque servis suis ut foderent puteum |
26. | ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech et Ochozath amicus illius et Fichol dux militum |
27. | locutus est eis Isaac quid venistis ad me hominem quem odistis et expulistis a vobis |
28. | qui responderunt vidimus tecum esse Dominum et idcirco nunc diximus sit iuramentum inter nos et ineamus foedus |
29. | ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil tuorum adtigimus nec fecimus quod te laederet sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini |
30. | fecit ergo eis convivium et post cibum et potum |
31. | surgentes mane iuraverunt sibi mutuo dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum |
32. | ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac adnuntiantes ei de puteo quem foderant atque dicentes invenimus aquam |
33. | unde appellavit eum Abundantiam et nomen urbi inpositum est Bersabee usque in praesentem diem |
34. | Esau vero quadragenarius duxit uxores Iudith filiam Beeri Hetthei et Basemath filiam Helon eiusdem loci |
35. | quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae |
← Genesis (26/50) → |