← Genesis (23/50) → |
1. | vixit autem Sarra centum viginti septem annis |
2. | et mortua est in civitate Arbee quae est Hebron in terra Chanaan venitque Abraham ut plangeret et fleret eam |
3. | cumque surrexisset ab officio funeris locutus est ad filios Heth dicens |
4. | advena sum et peregrinus apud vos date mihi ius sepulchri vobiscum ut sepeliam mortuum meum |
5. | responderuntque filii Heth |
6. | audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te poterit quin in monumento eius sepelias mortuum tuum |
7. | surrexit Abraham et adoravit populum terrae filios videlicet Heth |
8. | dixitque ad eos si placet animae vestrae ut sepeliam mortuum meum audite me et intercedite apud Ephron filium Soor |
9. | ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulchri |
10. | habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth responditque ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius dicens |
11. | nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod loquor agrum trado tibi et speluncam quae in eo est praesentibus filiis populi mei sepeli mortuum tuum |
12. | adoravit Abraham coram populo terrae |
13. | et locutus est ad Ephron circumstante plebe quaeso ut audias me dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in eo |
14. | respondit Ephron |
15. | domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum est hoc sepeli mortuum tuum |
16. | quod cum audisset Abraham adpendit pecuniam quam Ephron postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos argenti et probati monetae publicae |
17. | confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitum |
18. | Abrahae in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis qui intrabant portam civitatis illius |
19. | atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca agri duplici qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra Chanaan |
20. | et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo Abrahae in possessionem monumenti a filiis Heth |
← Genesis (23/50) → |