← Genesis (21/50) → |
1. | visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quae locutus est |
2. | concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei Deus |
3. | vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac |
4. | et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus |
5. | cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac |
6. | dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi |
7. | rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei iam seni |
8. | crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius |
9. | cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit ad Abraham |
10. | eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac |
11. | dure accepit hoc Abraham pro filio suo |
12. | cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi semen |
13. | sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen tuum est |
14. | surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee |
15. | cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quae ibi erant |
16. | et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit |
17. | exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est |
18. | surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem magnam faciam eum |
19. | aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere |
20. | et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et factus est iuvenis sagittarius |
21. | habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti |
22. | eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham Deus tecum est in universis quae agis |
23. | iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua versatus es advena |
24. | dixitque Abraham ego iurabo |
25. | et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant servi illius |
26. | respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi praeter hodie |
27. | tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech percusseruntque ambo foedus |
28. | et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum |
29. | cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti seorsum |
30. | at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum |
31. | idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque iuraverunt |
32. | et inierunt foedus pro puteo Iuramenti |
33. | surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni |
34. | et fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis |
← Genesis (21/50) → |