← Genesis (13/50) → |
1. | ascendit ergo Abram de Aegypto ipse et uxor eius et omnia quae habebat et Loth cum eo ad australem plagam |
2. | erat autem dives valde in possessione argenti et auri |
3. | reversusque est per iter quo venerat a meridie in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Ai |
4. | in loco altaris quod fecerat prius et invocavit ibi nomen Domini |
5. | sed et Loth qui erat cum Abram fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula |
6. | nec poterat eos capere terra ut habitarent simul erat quippe substantia eorum multa et non quibant habitare communiter |
7. | unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Loth eo autem tempore Chananeus et Ferezeus habitabant in illa terra |
8. | dixit ergo Abram ad Loth ne quaeso sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos fratres enim sumus |
9. | ecce universa terra coram te est recede a me obsecro si ad sinistram ieris ego ad dexteram tenebo si tu dexteram elegeris ego ad sinistram pergam |
10. | elevatis itaque Loth oculis vidit omnem circa regionem Iordanis quae universa inrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus venientibus in Segor |
11. | elegitque sibi Loth regionem circa Iordanem et recessit ab oriente divisique sunt alterutrum a fratre suo |
12. | Abram habitavit in terra Chanaan Loth moratus est in oppidis quae erant circa Iordanem et habitavit in Sodomis |
13. | homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimis |
14. | dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est Loth ab eo leva oculos tuos et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et ad meridiem ad orientem et ad occidentem |
15. | omnem terram quam conspicis tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum |
16. | faciamque semen tuum sicut pulverem terrae si quis potest hominum numerare pulverem semen quoque tuum numerare poterit |
17. | surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua quia tibi daturus sum eam |
18. | movens igitur Abram tabernaculum suum venit et habitavit iuxta convallem Mambre quod est in Hebron aedificavitque ibi altare Domino |
← Genesis (13/50) → |