← Genesis (10/50) → |
1. | hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt eis filii post diluvium |
2. | filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras |
3. | porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma |
4. | filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim |
5. | ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis |
6. | filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan |
7. | filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan |
8. | porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra |
9. | et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino |
10. | fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra Sennaar |
11. | de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatis et Chale |
12. | Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magna |
13. | at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim |
14. | et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim |
15. | Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum |
16. | et Iebuseum et Amorreum Gergeseum |
17. | Eveum et Araceum Sineum |
18. | et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt populi Chananeorum |
19. | factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa |
20. | hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus suis |
21. | de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Iafeth maiore |
22. | filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram |
23. | filii Aram Us et Hul et Gether et Mes |
24. | at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber |
25. | natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus eius divisa sit terra et nomen fratris eius Iectan |
26. | qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Iare |
27. | et Aduram et Uzal Decla |
28. | et Ebal et Abimahel Saba |
29. | et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan |
30. | et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem |
31. | isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis |
32. | hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium |
← Genesis (10/50) → |