Genesis (1/50) → |
1. | in principio creavit Deus caelum et terram |
2. | terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas |
3. | dixitque Deus fiat lux et facta est lux |
4. | et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras |
5. | appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et mane dies unus |
6. | dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis |
7. | et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est ita |
8. | vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et mane dies secundus |
9. | dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita |
10. | et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum |
11. | et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit super terram et factum est ita |
12. | et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum |
13. | factumque est vespere et mane dies tertius |
14. | dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos |
15. | ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita |
16. | fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas |
17. | et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram |
18. | et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum |
19. | et factum est vespere et mane dies quartus |
20. | dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli |
21. | creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum |
22. | benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram |
23. | et factum est vespere et mane dies quintus |
24. | dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita |
25. | et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum |
26. | et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra |
27. | et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos |
28. | benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram |
29. | dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam |
30. | et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita |
31. | viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus |
Genesis (1/50) → |