← Exodus (40/40) |
1. | locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
2. | mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii |
3. | et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum |
4. | et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis |
5. | et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones |
6. | et ante illud altare holocausti |
7. | labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua |
8. | circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius |
9. | et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur |
10. | altare holocausti et omnia vasa eius |
11. | labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum |
12. | adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua |
15. | (40:13) indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum |
16. | (40:14) fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus |
17. | (40:15) igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum |
18. | (40:16) erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas |
19. | (40:17) et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat |
20. | (40:18) posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper |
21. | (40:19) cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem |
22. | (40:20) posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum |
23. | (40:21) ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi |
24. | (40:22) posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi |
25. | (40:23) locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini |
26. | (40:24) posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum |
27. | (40:25) et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus |
28. | (40:26) posuit et tentorium in introitu tabernaculi |
29. | (40:27) et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat |
30. | (40:28) labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua |
31. | (40:29) laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes |
32. | (40:30) cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus |
33. | (40:31) erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt |
34. | (40:32) operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud |
35. | (40:33) nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat |
36. | (40:34) si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas |
37. | (40:35) si pendebat desuper manebant in eodem loco |
38. | (40:36) nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israhel per cunctas mansiones suas |
← Exodus (40/40) |